- LUCANI
- LUCANIpop. Italiae a Samnitibus oriundi, alii habent a Brutiis, Duce Luco, hoc profecti, secundum mare extensi, Silato fluv. a Picentinis, Lao a Brutiisdirempti. Plin. l. 3. c. 5. Dionys. v. 362.Ε῎νθα δὲ Λευκανοὶ καὶ Βρέντιοι ἄνδρες ἔασι,Τοςςάτιον ναίοντες ὅσον Λευκην` ἐπί πέτρην.De his vide Iustin. l. 23. c. 1. Erant autem Appulis vicini, quemadmodum ex Horat. colligimus Serm. Sat. 1. l. 2. v. 34. Sic enim ille de se ipso,— Lucanus an Appulus, anceps,Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus.Vide Cluv. Ital. Antiq. Eorum regio Lucania. Inde Lucanus adiect. Horat.Quod me Lucanae, iuvenem commendat amicae.Et Lucana pacua Horat, Epod. Ode 1. v. 28. apud eund. pro fertilibus. Lucana Nivis, Serm. l. 2. Sat. 3. v. 234. Lucanus Aper, Idem ibid, l. 2. Sat. 8. v. 6. mare Lucanum Stat. l. 3. Sylv. 2. v. 85. Lucanus ager Pliu. l. 3. c. 5. Lucanum Litus, Idem ibid. Strabo l. 6. p. 253. Hinc Lucas boves poetae elephantos vocant, Item Iuga Lucana. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 9. v. 573.— Moderantem cuspide LucasMaurum in bella boves.Sen. in Hippol. Act. 1. Choro. v. 351.Amat insani bellua ponti,Lucaeque bovesLucr. de Rer. Nat. l 5. v. 1301.Inde Boves Lucas turriot corpore tetros.Naevius vet. poeta,Atque prius pariat Locusta Lucam bovem.Rationem huius appellationis reddit Plin. l. 8. c. 6. Elephabtes Italia primum vidit, Pyrrhi Regis bello, et boves Lucas appellavit in Lucanis visos. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.